Latin
1.15.38 to 1.15.53
Marko Marulić, Evangelistarium 1.15.38-53
Unproofread scanNot analysed yet
Deuorasse dicitur substantiam suam cum meretricibus et ad inopiam redactus pauisse porcos. Etenim substantiam nostram deuoramus, cum per peccatum diuinę gratię lumen in nobis consumimus. atque ita porcos pascimus, rem gratam faciendo immundis spiritibus, qui nos ad impudiciciam stimulant |et si peccato inquinatos uiderint gaudent. Peccare autem non tantum opere libidinoso foedo-que, verum etiam turpi cogitatione possumus, dicente Domino: Omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est eam in corde suo. Hoc autem quod uiris dicitur, etiam mulieres respicit. quia caput mulieris uir est. Ita fit, ut quod capiti uetitum est, nec corpori licere intelligatur. Pręterea imbecilli animi certissimum argumentum est |uoluntas incerta. nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper labanti et instabili. Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus delinquit |et dum uel rerum suarum uel corporis detrimentum uel uitę periculum cauet, Deum offendere non ueretur. Timuit Pilatus Cęsarem, quando Christum damnauit, quem confessus erat esse innocentem. Timuerunt apostoli, cum comprehendi uidissent Iesum, et dum fragili uitę metuunt, ueram deserendo fugerunt . Timuit Petrus, quando Dominum se nosse negauit. pro quo postea Spiritu Sancto confirmatus mori non timuit. Infirmi etiam atque abiecti animi indicium est ociositas. Nonnulli quippe uirtutis operibus ideo exerceri nolunt, quia uerentur ne labori succumbant. malunt-que ignauo ocio torpescere |quam ullam religiosę uitę fatigationem subire. Hi sunt palmites illi infructuosi |a uera uite abscindendi |et cum nullum sanctę actionis humorem habentes exaruerint, mittendi in ignem ut ardeant.