Latin
1.15.54 to 1.15.59
Marko Marulić, Evangelistarium 1.15.54-59
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus enim ad bene agendum datum |nihil agendo consumpserunt. defoderunt-que in terra talentum |a Domino ideo commodatum ut rediens exigat illud cum foenore. et si hac lege talentum istud accipimus, quomodo restituemus, si lucri nihil fecerimus? Postremo qui animo imbecillo est, ne fidelis quidem esse poterit. Semper enim dubius pendet |et dum errare metuit errat. diuersarum gentium diuersas consyderat sectas |et cui earum adhęrendum sit, incertus fluctuat. Cum nulla uerior credibilior-que religio sit |quam quę Deo autore tradita est hominibus. Istos uero qui adhuc in ambiguo uersantes nihil affirmare audent, pusilli animi esse declarat ipse Dominus, qui discipulis tempestatem formidantibus: Quid inquit timidi estis |necdum habetis fidem? de talibus alibi ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ac ne plura enumerando longius protrahatur oratio, Cuicunque uitia dominantur, imbecillus et infirmus est. fortis autem inuictus, cui adest uirtus, quem non deserit ratio, qua ipse suam uoluntatem a sęculi uoluptatibus auersam ad ea quę cęlo digna sunt dirigit |et ad ęterna properans ea quę temporalia sunt, constanti atque erecto animo contemnit.