Latin
1.16.30 to 1.16.40
Marko Marulić, Evangelistarium 1.16.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
Huiuscemodi occultationem et parabola illa nobis insinuat: Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit. Thesaurum in agro |uitam perfectiorem in Ecclesia intellige. hanc cum inueneris, ita abscondere debes, ut quod per gratiam Spiritus Sancti adeptus es, per tuam inanem iactantiam non amittas. Et quoniam hoc cęleste donum comparari non potest, nisi contemnantur terrena: Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum. Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita |neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore accendantur. Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda est, nequis errore lapsus uitium amplectatur pro uirtute |et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur.