Latin
1.16.20 to 1.16.29
Marko Marulić, Evangelistarium 1.16.20-29
Unproofread scanNot analysed yet
Quo etiam nos opera nostra |et ad laudem nostram latere uelimus |et ad profectum aliorum non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset |et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio |sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet |uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima |nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente: Siue manducatis siue bibitis |uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Illi omnia in gloriam Dei faciunt, qui nihil ex iis quę bene laudabiliter-que agunt, sibi arrogant, sed cuncta ad gratiam Dei, qua semper indigemus, referunt. latere uolunt ne ipsi laudentur, latere nolunt ut laudetur Deus, obseruantes pręceptum dicentis: Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem uestrum qui in cęlis est. Neque hoc repugnare putemus alteri sententię postea dictę: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus ut uideamini ab eis. per hoc enim quod subiunxit: ut uideamini ab eis, ostentationem facti prohibet, non spectaculum. Eadem ratione et elemosinam fieri iubet in occulto |et orationem in abscondito, ut totum optimi cujusque studium sit |non suam laudem, sed Dei quęrere.