Latin
1.17.13 to 1.17.24
Marko Marulić, Evangelistarium 1.17.13-24
Unproofread scanNot analysed yet
Humilitatem prę se ferunt |et in postremo conuiuii loco discumbunt, non quia humiles sint, sed ut esse uideantur. Vel sicut in Euangelio dicitur: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. elemosynas faciunt et tubis insonant ostentationis, ut misericordium sibi laudem uendicent . atque ita bonum opus malo fini corrumpunt. Cum-que ab ipso bonarum actionum remuneratore Deo mercedem recipere potuissent ęternam, fragilem et caducam malunt, fucum uidelicet istum uolatilem aurę popularis. Huius tam peruersę sanctimonię et illi erant, qui Saluatorem nostrum interrogarunt dicentes: Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Quę autem utilitas est |uacuum cibo gerere uentrem, et glorię cupiditate repleri? Hac tamen et phariseus ille refertus erat, quem certe nec coram Deo puduit arrogantius quam decebat sese efferre. Deus gratias ago tibi inquit quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, ueluti etiam hic publicanus. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quę possideo. Gratias quidem Deo agere debuit, sed aliis detrahere se-que tam improba iactatione efferre non debuit. Sic reliquos depressit, quasi sibi ęquandus esset nemo. sic semetipsum commendauit, quasi ad ea quę paciebat ,nihil ultra addi oporteret. cum ieiunare adiumentum potius uirtutis quam uirtus sit, et decimas dare ęs alienum soluere, non aliquid sua sponte offerre. Tantum autem hac ostentatione profecit, ut publicano quem procaciter taxauerat, minus iustus de templo discederet |documento-que esset peccatorem qui se humiliat, magis esse Deo charum |quam innocentem, qui sese aliis pręferendum iactat. Non possumus tamen, quin tangamur aliquando glorię palpatione, sed statim aduocanda ratio est, ut quod caro blanditur, mentis iudicio protinus repellatur. Nam et apostolos Zebedei filios, honoris tentauit ambitio, cum alter ad dexteram ,alter ad sinistram Domini, quem mox in terra regnaturum putabant, sedere concupissent.