Latin
1.17.25 to 1.17.35
Marko Marulić, Evangelistarium 1.17.25-35
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam terrenis adhuc affectibus ducebantur, responsum est eis: Nescitis, quid petatis. Quod si nescit quid petat ,qui pręferri cęteris appetit, nonne cęcos et improuidos homines facit ipsa humanę laudis affectatio? Etenim dum laudari cupiunt, ad uulgi opinionem uiuant necesse est |et magis placeant simulatione quam ueritate. Necesse est etiam ut offensi irascantur, ne timidi et abiecti reputentur; ut inuideant, ne aliis minoris ęstimationis habeantur; ut reliqua huiusmodi perpetrent, quę uulgus fieri amat, quanuis ea boni et ęqui ratio non admittat. Ideo sane Apostoli pręceptum est: Non efficiamur inanis glorię cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes! Cum igitur plurimum mali ex laudis humanę captatione soleat oriri |et nihil solidi boni nasci, quin immo cęlestis merces, quę nobis a Domino promissa est tolli, quandoquidem illi qui sic afficiuntur, mercedem dicuntur accepisse, contempta huiusce uanitatis cura Apostolum audiamus monentem: Qui gloriatur, in Domino glorietur. non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Audiamus et Dominum pręcipientem: Cum omnia feceritis quę pręcepta sunt uobis, dicite serui inutiles sumus. fecimus enim quod facere debuimus. Ad hęc semper peccatores nos esse meminerimus. Si enim dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Denique nihil boni uel in nobis |uel extra nos esse, de quo quasi de nostro gloriari possimus ,dicente Apostolo: Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Cum ergo cuncta quę agimus aut dicimus laude digna, ad Deum referenda sint |ut ad bonorum omnium autorem atque largitorem, profecto aliquid ex his nostrę uirtuti ascribere uelle |summę ingratitudinis crimen est |arrogantię-que non ferendę. facile autem gloriam pręsentem contemnet, qui semper fragilitatis humanę memor erit. quam in primis mortis nostrę testatur conditio. de qua peropportune quidem nunc tractabitur.