Latin
1.20.15 to 1.20.26
Marko Marulić, Evangelistarium 1.20.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
Cum pręsertim ipse Dominus noster dicat: Siquis uenit ad me |et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. denique ait: Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus. Non potest toto pietatis affectu inhęrere Christo, cuius animus aliqua terrenarum rerum cura in diuersum distrahitur. In eo enim deficiat necesse est, in quo adhuc aliqua carnali cupiditate inclinatur. Propterea quidem uocati apostoli, quoniam aliter sequi Christum non poterant, et retia et parem reliquerunt. Non poterant effici Christi discipuli, nisi per omnia ei se conformari studuissent |emularentur-que eius paupertatem, humilitatem, castitatem, docendi studium, omnes uiuendi curam, omnia sustinendi patientiam. Siquis uult inquit post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Abnegat semetipsum, qui non iam carni paret sed spiritui, non jam mundo sed mundi Domino seruit. ut longe alius sit |quam qui hactenus fuerit . Tollit autem crucem suam, qui pro ueritate asserenda nec supplicia deuitat |nec mortem horret, atque ita Christum sequitur. Ille enim cum Dominus esset, formam serui accepit |et qui in se impassibilis erat, in homine assumpto crucem passus est. ne id nos pro nomine eius subire timeremus, quod ille pro amore nostro proferre uoluit. Ne autem paupertatem metuas: Quęrite inquit primum regnum Dei, et hęc omnia quę uidelicet uitę necessaria sunt |adiicientur uobis. Ne etiam mortem exhorrescas ait: Qui credit in me, non morietur in ęternum. ne denique suppliciis terrearis: Mundus inquit gaudebit, uos uero contristabimini |sed tristicia uestra conuertetur in gaudium. Tu interea si perfectę consummatę-que religionis laboribus implicari durum putas, promissę mercedis magnitudinem consydera. ait enim: Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel .