Latin
1.20.27 to 1.20.38
Marko Marulić, Evangelistarium 1.20.27-38
Unproofread scanNot analysed yet
Perfectis ergo suam communicaturus est dignitatem, qui cum ipso communicare non dubitarunt laborum angustiarum-que patientiam. Duodecim autem sunt qui iudicant |et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit. hoc est sublimiorem beatitudinis obtinebit gradum uita-que perenni perfruetur. Exquisitę enim sanctitatis uiri, licet uitę ęternitate aliis in paradiso sanctis pares erunt, beatitudinis tamen magnitudine atque gloria illis pręstabunt. dicente Apostolo: Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum. Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in cęlesti regno. Hoc certe ipso pollicetur dicens: Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus. Hęc talia si recte perpenderis, profecto iam nihil tibi aut factu difficile uidebitur |aut toleratu durum. Iam tibi sedebit animo uendere uniuersa quę habes: diuitias, uoluptates, concupiscentias, et emere thesaurum illud prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra desyderandum, cum omnis plenitudo gratię in Christo sit. in quo sunt omnes thesauri sapientię et scientię absconditi. In ipso enim inhabitat (ut Apostolus ait) omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Libenter igitur eliges esse cum Christo pauper, in Deo diues sis. optabis cum illo emori mundo, ut uiuas Deo. terrena denique omnia sordere tibi incipient, cum in cordis tui hospitiolo susceperis Christum.