Latin
1.21.1 to 1.21.16
Marko Marulić, Evangelistarium 1.21.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Huic excellentissimę professioni accommodatissima solitudo est. Da igitur operam, ut in coenobio cęlla ,in deserto locus ab humano cultu uacuus |legendi, scribendi, orandi |et ea quę ęterna sunt contemplandi opportunitatem tibi pręstent . Nulla horum libera meditatio habetur in frequentia coetu-que multorum. Vulgi clamor, urbani tumultus, amicorum interpellatio, mulierum conspectus, cognatorum mortes |mentem Deo intentam conturbant |nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur. Quantum pręterea uiro religioni dedito conferat ipsa solitudo, ex Euangelio discitur. Principis filia uita defuncta non ante a morte suscitatur |quam tibicines et tumultuantium turba excluderetur. Solitudo itaque pręcipue quęrenda est, ut anima in peecatis mortua per poenitentiam ad gratiam uiuificantem reuocetur. Quoniam ut modo diximus, et pessimę animi cupidines minus in secessu uirium habent |et mens terrenarum rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: Venite seorsum in desertum locum |et requiescite pusillum! Multa quidem ubique pugna, sed tamen in deserto requies aliqua quanuis pusilla. Certior autem ibi uincendi spes est, ubi post laborem ad uires refocillandas nonnula quietis conceditur mora. Quod nobis innuere uolens Dominus, in deserto tentatus a diabolo collatis signis uictoria potitur. fuso denique fugato-que hoste triumphans angelorum utitur ministerio. Scriptum est enim: Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Idem eos qui in Iudea sunt, ut ad montes fugiant hortatur. Iudea confessio et glorificatio interpretatur; ut is qui Christum confitetur |et ad celsiorem beatitatis gloriam aspirat, frequentiam fugiat solitudine-que delectetur. Quod si docendi officio fungitur |et uicos urbes-que peragrare necesse est, tantisper in publicum prodeat, donec populo saluti congrua per sermonem insinuet.