Latin
1.21.17 to 1.21.30
Marko Marulić, Evangelistarium 1.21.17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Erat enim Jesus (ut Lucas ait) diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. ut nobis ostenderet et tempus et locum orationi contemplationi-que aptum. Commodissime enim tunc oratur, cum cuncta silent. Inter orandum autem in montem ascendere iuberis, ut sicut montium fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare. Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba |et in loco secretiore orandum. Vnde iterum Lucas: Ipse autem secedebat inquit in desertum et orabat. Desertum istud Mons Oliueti erat. mons autem contemplationis altitudinem designat. Sed ad hanc altitudinem ascendere nequimus, nisi hominum frequentiam fugerimus. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Difficile est enim in medio plebis uersari |et mentem in Deo fixam firmam-que habere. ascendit ergo arborem sicomorum ut uideret Iesum, altius-que sese cęteris errexit, non superbia sed cogitatione, extra turbam quęrens, quod in turba inuenire non poterat. Ioannes quoque Baptista in matris aluo sanctificatus, ut sanctior fieret, desertum incoluit. ibi manens Christum baptizare meruit |et de illo prophetare |et ab illo testimonium accipere dicente: Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. atque hunc eundem, quem homines ut prophetam honorabant, ipse plus quam prophetam esse asseruit. Postremo ipse Dominus Petro Iacobo Ioanni diuinitatis suę claritatem ostensurus, non solum in montem, sed in montem excelsum duxisse eos dicitur. Tanta uisione non poterant esse digni, nisi a turba secederent |et humana transgressi sublimitate contemplationis cęlestibus insererentur. Ex his quę dicta sunt, discere possumus, ut ille perquam raro conuersetur cum hominibus, qui sępe cum Deo esse desyderat.