Latin
2.04.64 to 2.04.68
Marko Marulić, Evangelistarium 2.04.64-68
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur. Ita tamen proximum dilige, ut Deum non offendas. Ita Deum ama, ut nihil magis, nihil ęque |amasse arguaris. Et si charitas Dei hęc est, ut mandata eius custodiamus, mendax est profecto, qui se Deum diligere dictitat |et pręcepta eius non seruat. Quę quo diligentius adhuc studiosius-que amplectamur, cum de obseruatorum pręmio satis dictum sit, de transgressorum quoque poena aliquid memoremus.