Latin
2.05.1 to 2.05.12
Marko Marulić, Evangelistarium 2.05.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Siquis interim alteri infensus maligne cauilletur |sibi in mandatis ne occidat uetari |et non ne odio habeat |aut aliquod aliud iniurię inferat genus, meminisse debet |cuncta quidem, quę in altera tabula conscripta sunt, ad illam summam redigi, qua iubemur |ita proximos ut nosmetipsos diligere. Quo semel recepto |non solum ab omni offensa erit cessandum, sed etiam bene cuique optandum bene-que faciendum, et quod nobis indigentibus ab aliis exigeremus, id aliorum necessitati pręstandum. Si cui tamen quicquam mancum in decalogo imperfectum-que uidebitur, omnium perfectionem ex Euangelio petat: Non ueni inquit Saluator soluere Legem sed adimplere. Quamobrem sicut Legis ita et Euangelii mandata obseruare nobis necesse est, si saluti nostrę consultum iri uolumus. Nam et ipse Euangelii autor Christus, quęcunque docendo tradidit nobis, ea se a Patre accepisse dixit; hoc quoque habens a Patre, ut Filius sit, Patri tamen coęternus et consubstantialis. Atque ita fiet, ut illa, quę uel per Patrem uel per Filium uel per Spiritum Sanctum iubentur, unius Dei iussa esse credamus, unius maiestatis imperia. Quędam tamen ad tempus obseruanda, ut illa, quę futurorum figuras continebant, quędam semper, ut hęc ipsa de quibus nunc agitur, quę ad uitę morum-que institutionem spectant. Illa uero, quę perfectionis sunt, id est, ut paupertatem castitatem-que colamus, monasticę uitę modum normam-que sectantes, nostro relicta suunt arbitrio, antequam ea seruandi uoto nos obligemus. Quod si uouerimus, pręstare tenebimur non minus quam illa, quę iussa sunt. Pręuaricator est, qui secus fecerit. Sed iam redeat, unde digressa est oratio et sicut instituimus ipsas pręuaricatorum poenas fidelium traditionum scripta percurrendo solicite scrutemur. Neque hoc sine dolore, immo nec sine metu, ne ipsi quoque cum peccatores simus, in illas incidamus.