Latin
2.06.19 to 2.06.37
Marko Marulić, Evangelistarium 2.06.19-37
Unproofread scanNot analysed yet
Noctu ergo surgentes meditando atque orando quęramus cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes. Pręterea quemadmodum ętas uitę nostrę breuis est, ita et incerta. Plurimos frustratur speratę senectutis expectatio. denique quis est qui unum diem, immo, unam horam a mortis periculo alienam possit sibi promittere? Quam multos ,dum sani ambulant, dum fabulantur, dum rident, uel casus exterior |uel morbus interior |repente deiicit et extinguit? In eo itaque nostrę saluti consulitur, quod Saluator ait: Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam |et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis |et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo |nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero |an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit, sensus ipsi ad bene operandum recte disponentur. Isto autem modo expectatus Dominus cum uenerit, neque in seruis neque in ianitore quod condemnet inueniet. Tametsi Dominus noster in fine seculorum uenturus sit, ut simul omnes iudicet, cuiusque tamen merita in exitu uitę discutit |et singulorum facta diiudicat. Qualis ergo quisque nunc decesserit, talis etiam in illo ultimo iudicio cum corpore apparebit. Vigilare itaque iubemur, ne mors imparatos occupet. Et quoniam nescimus diem neque horam, semper est uigilandum. Semper autem uigilat, qui semper a malo abhorret |et bonum, ut Deo placeat, agere pro uiribus non cessat.