Latin
2.06.38 to 2.06.52
Marko Marulić, Evangelistarium 2.06.38-52
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri quidem nequit, quin partem aliquam temporis quieti cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas |ut cibo |ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit |et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem |aut orando |aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum ocio transierit, illud sibi deperisse arbitratur. Porro, satis erit |sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit |Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. Et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant |multo ante quam euenirent prędixit, ipse amore in Deum accensus ait: Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te. Hieremias quoque, ante sanctificatus quam natus, futuram Hierosolymę euersionem lugens et precibus misericordiam implorandam suadens nullas efficaciores fore credidit, quam quę nocturno tempore factę fuissent. Ideo Consurge inquit, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini.