Latin
2.09.30 to 2.09.44
Marko Marulić, Evangelistarium 2.09.30-44
Unproofread scanNot analysed yet
Attende, quid Hieremias propheta monendo dicat: Leuemus, inquit, corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos! Quod et Apostolus docet dicens Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente; ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum, dicente ipso qui saluat: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis! Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur. Chananea mulier, cum Domino supplicasset, repulsa non recessit, contempta magis se submisit. Et quoniam humiliter oranda perseuerauit, quod poposcerat, accipere meruit. Hanc orandi assiduitatem commendat etiam parabola illa de muliere uidua, quę durum et fastidiosum iudicem petendi improbitate, ut ipsam de aduersarii iniuria uindicaret, compulit, et illa alia parabola de homine, qui nocte intempesta pulsando amici ianuam et clamitando dormientem excitauit, excitatum surgere coegit |et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis. Denique, quod uerbis docuit, opere confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere cordis affectum. quem non solum cum rogamus ,quamquam tunc magis, uerum etiam cum non rogamus nos habere necesse est, ut impleatur quod Apostolus ait: Sine intermissione orate!