Latin
2.09.45 to 2.09.57
Marko Marulić, Evangelistarium 2.09.45-57
Unproofread scanNot analysed yet
Post gloriosam Domini ascensionem |de ipsis eius apostolis traditum est, quod perseuerantes erant in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit? Hoc quoque roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis. Male tamen id credit, qui ueritati, quę Christus est, non adhęret, eodem dicente: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint. Ad hęc si precatione poposcerimus rem aliquam, cuius incertus est exitus, id est, qua impetrata nescimus, utrum commodo an incommodo nobis futura sit, Dei uoluntati committamus, ut non quod ipsi cupimus pręstet, sed quod ille nouit neque noxium neque inutile fore, quia Redemptor quoque noster, cum passionis calicem transferri a se Patrem rogasset, ita orationem clausit, ut diceret: Veruntamen non mea uoluntas, sed tua fiat! Non quod ipse nesciret crucem, quam subiturus erat, omnium credentium fore salutem, sed quod instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur.