Latin
2.10.1 to 2.10.16
Marko Marulić, Evangelistarium 2.10.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Ne supplicationibus nostris propitietur Deus, peccata obstant. In Hieremia scriptum est: Opposuisti nubem, ne transiret oratio. Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: Nos inique egimus |et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit |et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi iratum speras, et a luxuria non discedis? et fornicari non desinis? uel aliud quod legi diuinę aduersatur, agere non omittis? De istiusmodi supplicatoribus lamentatur in Euangelio Saluator noster dicens: Quid uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico? Quod si forte contigerit, ut per inuocationem diuini nominis miraculum aliquod efficias, noli propterea credere Deum tibi reconciliatum |si in delicto perseueras. non tuo merito id conceditur, sed necessitati aliorum. Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris salute, uoti compos ut efficiare pręstabit. In tantum autem obstinatorum non acceptat orationem, ut etiam pro eis orare uetet, pręsertim si incorrecti inpoenitentes-que decesserint, quod Ioannes apostolus in epistola testatur dicens: Est peccatum ad mortem. Non pro illo dico, ut roget quis. Ipse quoque Dominus Iudeorum pertinacię iratus, ad Hieremiam prophetam loquens ait: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem.