Latin
2.10.17 to 2.10.30
Marko Marulić, Evangelistarium 2.10.17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Timeant itaque horum uerborum sententiam, qui in peccato persistere non timent. Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo supplicant, et in corde aduersus proximum odii facibus ardent. A Deo diligi uolunt, et homini ad imaginem Dei facto, Christi sanguine redempto, infensi sunt. Audi, quid pręcipiat Dominus: Si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum. Quamobrem, nisi remiseris omnem offensam, nisi reconciliatus fueris, nisi eum etiam, qui aduersum te indignatur, quantum potes, placaueris, curam non solum tuę, sed etiam alienę salutis gerens, non poteris munus orationis offerre Deo. Non enim exaudiet te, nisi charitatem, quam omnibus debes, uiderit in te. Illius quoque reproba in primis habetur oratio, qui, quicquid petierit, non eo tendit, ut Deo placeat. Nam siue pro corporis ualetudine siue pro rebus uitę necessariis aut pro quauis alia re orabimus, semper ea fine orandum erit, ut commodius ei, qui bona omnia tribuit, seruiatur. Sed auari ideo orant, ut terrena bona lucrentur, ideo glorię cupidi, ut ab hominibus laudentur. Quare ad primos certe pertinet, quod in Euangelio dicitur: Vę uobis, scribę et pharisei, hypocritę, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes!