Latin
2.17.70 to 2.17.83
Marko Marulić, Evangelistarium 2.17.70-83
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem implemur ,tunc pręcipue ad te diligendum accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt |per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici pulcherrimam Ezechielis prophetę testimonio discimus dicentis: Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es uehementer nimis. Ex hoc pręterea ad resistendum diabolo uires acquirimus |et contra carnis certamina efficimur fortiores, dicente Propheta: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. Demum uicto diabolo et spiritu carni dominante |multa animi pace, multa quiete fruimur, iuxta illud: Qui ponit fines tuos pacem |et adipe frumenti satiat te. Et, quid est usquam uirtutis, quid gratię, quid felicitatis Domine Iesu Christe, quod tibi digne communicantes non adipiscimur? Tu in nobis es |et nos in te, quoties tuo cibo et tuo potu anima nostra reficitur. Ais enim: Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus |qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Et quoniam uita es, in te manentes te-que in nobis manentem habentes uiuimus in ęternum. Quamobrem subiungens inquis: Sicut misit me uiuens Pater |et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. Reliquum est ut sic uiuendo beatitudine fruamur |perpetua et ęterna. Iccirco ut illam nobis conferas ,mones et ais: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. hunc enim Pater signauit Deus.