Latin
2.17.84 to 2.17.89
Marko Marulić, Evangelistarium 2.17.84-89
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum: Ego sum panis uitę. qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in ęternum. Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet, ubi dicitur: Non esurient neque sitient amplius |neque cadet super illos sol |neque ullus ęstus, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos |et deducet eos ad uitę fontes aquarum |et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Quas ergo tibi gratias benignissime Domine pro tam immenso munere agemus? quę pręconia, quas laudes persoluemus? Nihil aliud a nobis exigere uideris |quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus |ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem, pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui.