Latin
2.20.14 to 2.20.27
Marko Marulić, Evangelistarium 2.20.14-27
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant ,pręceptum erat ne uinum gustarent |neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent ,leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet |uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur, et in Chana Galileę ad nuptias |et in Hierosolymis quando Pascha cum discipulis celebrauit. In quo ostendere uoluit |nullum crimen esse siquis his utatur, nisi cum Ecclesię interdictum |uel uoluntarium impediat uotum. Quisquis ergo aut carnis usu |aut uini potu |aut utro-que sponte se abdicat, non quia non liceat his uti hoc agat, sed quia iuuat |pro peccato satisfaciendi gratia |corporis-que castigandi, ut lasciuiat minus et contra spiritum rarius insurgat. Hac de causa pleri-que uili admodum uictu contenti cibaria delicatiora sibi submouere. Ruth mulier, quę in genealogia Christi censeri meruit, cum a Booz satis diuite uiro hospitaliter acciperetur, panem in aceto intinctum comedisse dicitur, aquam potasse |fuisse-que saturatam. adeo tunc locupletiorum quoque mensę luxuria carebant.