Latin
2.20.28 to 2.20.38
Marko Marulić, Evangelistarium 2.20.28-38
Unproofread scanNot analysed yet
Panibus uiginti ordeaceis Elias centum uiros memoratur satiasse reliquias-que collegisse. Credimus etiam ipsum tali cibo usum fuisse, qualem aliis apposuit. cui ergo miraculorum operatio concessa fuerat, eum ordeo uesci non piguit. Ezechiel ut famem futuram partim uerbis |partim re atque opere nunciaret, frumentum, ordeum, fabam, lentem, milium, uitiam |per dies centum quadraginta comedere iubetur |et aquam potare. At nos fabam ipsam respuimus tanquam Pythagorę, non Christi discipuli. nos triticum nisi in similaginem redactum fastidimus |et uina delicatiora conquirimus |nulla in parte sanctis prophetis istis comparandi. Sed etiam Ioannes plus quam propheta, in matris adhuc aluo sanctificatus, non pepones esitauit sed locustas, nec uinum gustauit, sed haustas de Iordane aquas. Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant |neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc prouident, cum esurire coguntur. Parandi autem uictus nimiam solicitudinem Dominus quoque extenuat cum ait: Nolite soliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut, quid bibemus, aut quo operiemur, sed quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat.