Latin
2.21.1 to 2.21.11
Marko Marulić, Evangelistarium 2.21.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quale autem debeat esse ieiunium, docet Saluator in Euangelio dicens: Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. demoliuntur enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Non uere tristem esse prohibet. Ieiunium enim proprie poenitentium est dolentium-que pro peccato quod commiserunt. sed simulate tristari uetat |hypocritarum more, qui omnia ad iactantiam faciunt, uti hominum rumusculos aucupentur, dum sancti dici quam esse malunt. Ideo non uerę glorię, cui adipiscendę non student, sed inanis, ad quam se totos componunt, mercedem recipiunt. Tu autem cum ieiunas inquit, unge caput tuum |et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito. et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Non delibutum unguentis te incedere pręcipit, quod luxurię uitium est, sed quia caput tuum Christus est, pasce esurientem, pota sitientem, uesti nudum, et caput tuum unxisti. Ait enim: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Deinde maculas animę tuę poenitudinis fletu ablue, et faciem tuam lauasti . atque non hominibus ieiunare uideberis, sed Deo. Tale habetur illud, de quo in Esaia clamantem auidimus Dominum: Hoc est ieiunium quod elegi: dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos |et omne onus dirumpe. frange esurienti panem tuum |et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris. hoc est, quod dolo interuerteris redde, inopem ęre alieno oppressum libera, cibum quem ieiunando tibi subtrahis da indigenti, aduenam suscipe hospitio, pauperis nuditatem tege |nec contemnas. quia tua caro est, pręsertim si in Christo tecum regeneratus est |Unum habetis patrem Deum, unum caput Christum, unum corpus Ecclesiam. Hoc igitur erit ieiunium electum, pium, fidele, sanctum. de quo etiam Iohel propheta dixit: Sanctificate ieiunium.