Latin
2.21.12 to 2.21.29
Marko Marulić, Evangelistarium 2.21.12-29
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim sufficit cibi abstinentia, nisi et a peccatis abstineamus |et piis actionibus exerceamur |nos-que in omnibus fidei synceritate sanctificemus. Cauendum quoque est ne ieiuni contemnamus non ieiunantes, fortasse innocentiores absque ieiunio |quam nos cum ieiunio. Apostoli pręceptum est: Qui non manducat manducantem non iudicet! Male ab alimentis abstinet, qui a detractione proximi linguam non coercet. Ieiunium non superbię opus esse debet sed humilitatis. Qui ieiunando superbit, phariseorum imitator est |et eorum qui Christum adeuntes dixerunt: Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Si uis igitur, ut ieiunium tuum Deo gratum sit, nihil tibi ita arroges, ut aliis detrahas, alios sugilles, sed operam da, ut cum psalmista dicere possis: In ieiunio humiliabam animam meam. Porro ieiunium ipsum quantę uirtutis sit |quanti-que emolumenti, exempla in diuinis scripturis relata testantur. Esdras sacerdos, cum a Caldea dimissus Hierosolymam rediret, triduo cum suis ięiunasse |preces-que pro itinere obtulisse dicitur |uoti-que compos factus fuisse. Iosaphat rex Iuda uiribus impar ieiunio et oratione superauit inimicos. Iudit uidua eisdem armis munita Olophernem Assyriorum ducem interfecit. Et Iudas Machabeus ingentes gentilium exercitus post triduanum ieiunium parua manu aggressus profligauit. Pręterea Christus Dominus per dies quadraginta nihil gustando diaboli tentamenta uicit. Et cum demoniacum surdum ac mutum curasset: Hoc demonium inquit non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione. Prodigus filius, qui bona scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis placari paratus, per Iohelem clamabat: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu! Et Niniuitis ieiunantibus pepercit, quos-que minatus fuerat se funditus euersurum, seruauit. Danieli ieiunanti et oranti Christi uenturi mysteria reuelantur.