Latin
3.01.25 to 3.01.33
Marko Marulić, Evangelistarium 3.01.25-33
Unproofread scanNot analysed yet
O felicem animam quę talis fuerit |a cęlesti enim Sponso merebitur audire: Ecce tu pulchra es amica mea |ecce tu pulchra |oculi tui columbarum. Oculi utique simplicis intentionis, non malignę, et qui quod uident, quod sentiunt, non dissimulant |nec bonum negant esse bonum |nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint |et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: Custodiet rectorum salutem Dominus |et proteget gradientes simpliciter. Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset |et timens Deum |et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta consideraueris, quę ab imprudentibus concupiscuntur, cum Salomone clamabis: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Atque ideo diuitias, honores, luxum atque pompam |simul-que omnem pręsentium uoluptatum usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti impedimento sit |et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris |quam cum ipsis pereas. ne minus tibi prospexisse arguaris |quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. Dilargitis igitur opibus |et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri |et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues |et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem |et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus populi sui, cum angelis atque archangelis in regno suo sempiterno. Ipse idem ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum.