Latin
3.01.34 to 3.01.36
Marko Marulić, Evangelistarium 3.01.34-36
Unproofread scanNot analysed yet
Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: Homines et iumenta saluabis Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Nisi enim ille misericordiam suam multiplicaret, quis nostrum saluus fieret?