Latin
3.03.15 to 3.03.28
Marko Marulić, Evangelistarium 3.03.15-28
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem concludendum est, ut longe sit melius pauca scire cum uirtute |quam absque uirtute multa. Cęterum scientia ipsa atque eruditio, si bene utaris, plurimum iuuat, si male, perniciosa est. semper-que pręferenda scientię peccatrici rusticitas sancta. Iunge autem scientię uirtutem, et iam plenior consummatior-que tibi dabitur sapientia. mysteria Scripturarum intelliges, latentes sub litterę uelamine sensus tibi aperientur, et cubiculum Sponsi ingressus pulchritudine eius capieris, amore exardesces, quanto-que illi propius accesseris passibus pii affectus fidelis-que considerationis, tanto magis ipso intelligentię lumine illustraberis. ita ut alios quoque docere ualeas |et errantes ad recti uiam reuocare |et contradicentes refellere |et Ecclesiam Dei ędificare. ex quo grande tibi meritum gloriam-que comparabis. iuxta illud: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. . Quid est autem scientia |nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum. non terrenam scientiam sequimur, sed cęlestem. Nihil uerius, nihil certius esse asserimus |quam quod illa continet. Lignum uitę est iis qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Per hanc enim ad summum bonum peruenitur, quod supra cęlum esse ignorauerunt illi, qui sapientem sola uirtute contentum |ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti |et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur patientia Christum susceperunt, qui ab ipsis prędicatus fuerat.