Latin
3.03.29 to 3.03.32
Marko Marulić, Evangelistarium 3.03.29-32
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hęc fuit uictoria quę uicit mundum, fides nostra. Pugnantes non repugnantibus cessere, inermibus armati |et quod mirabilius est |interemptis interemptores. Ab alteris in medium prolata Christi religio permansit, ab alteris tutata idolatria defecit. Et quisnam dicere audet |professionis Christianę scientiam non esse ueram, cui tam potentes inimici |non iam inuiti sed uolentes colla submisere?