Latin
3.04.1 to 3.04.14
Marko Marulić, Evangelistarium 3.04.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc est scientia, quam a nobis exigit Dominus dicens: Misericordiam uolui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum. . Hanc ipsam autem Dei scientiam a se peti iubet, cum ait: Siquis sitit, ueniat ad me et bibat. . et: Ego sum ostium, inquit, per me siquis introierit saluabitur. . Non est itaque aditus ad beatitudinem |nisi per scientiam diuinitus nobis traditam. Cęterę omnes scientię uanę sunt. nemo enim per illas efficitur beatus. qui-que ipsis nititur, hominum opinionibus pendet |et certam uitę uiam prorsus ignorat. Quis enim nouit Filium nisi Pater |uel Patrem nisi Filius |et cui uoluerit Filius reuelare? Vnde et Petro Christum confitenti idem respondit: Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in cęlis est. Decuit autem, ut qui homini quem formauit, beatitudinem dare decreuerat, doctrinę quoque esset autor, per quam beatitudo ipsa acquiri posset. In cassum igitur laborarunt omnes philosophorum scholę, omnes mundi sapientes, ut ueram de Deo scientiam per se ipsi inuenirent, si non alius quam Deus debuit illam homini monstrare, sicut et fecit. Sed non est satis eam didicisse |nisi quę pręcipiuntur fecerimus, beati esse non possumus. Neque enim uiam qua ad cęlum itur, nosse, sed cum noueris, per eam ingredi sapientis est. Quin immo, tanto nequius peccat, quanto quis inter bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes |et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias |ac beatum fore cum hinc decesseris credas |atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur |neque sapientiam. dicente Apostolo: Ex parte cognoscimus |et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est.