Latin
3.14.15 to 3.14.24
Marko Marulić, Evangelistarium 3.14.15-24
Unproofread scanNot analysed yet
De iusto autem et fideli dicitur: Coram illo procident Aethiopes. horum interpretatio tenebrarum et caliginis est. quam ergo miserum est, quam omni calamitate infelicius |seruire tenebris |et a Deo qui lux est recedere? Demones pręterea sunt Gigantes, quos in Esaia aduersus Babylonem, id est, animam in peccatis confusam a Domino suscitandos legimus. Sunt etiam calumniatores, ut in psalmo: Humiliabit calumniatorem. Vir etiam iniquus |et homo inimicus est demon, ut in psalmo: A uiro iniquo erripies me. et in Euangelio: Inimicus homo in medio tritici superseminauit zizania. Idem est Barrabas, qui adhuc inter Iudeos homicidia peragit incredulitatis. Et ne ignoremus angelum aliquando Dei fuisse, post reatum etiam angelus nominatus est, non tamen bonus, sed malus, non Dei, sed diaboli. Ut est illud in psalmo: Immissiones per angelos malos. et illud in Euangelio: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui quoniam transfigurat se aliquando (ut Apostolus ait )in angelum lucis, prudentia opus est ad dignoscendos spiritus. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quoties mali aliquid uel a fide alienum suggerere coeperunt ,certum erit |sub illa luce demonis tenebras latere |et simplicibus laqueum intendi .