Latin
3.15.1 to 3.15.16
Marko Marulić, Evangelistarium 3.15.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, ut apertior eius nequitia sit, nonnulla nomina etiam a rebus inanimatis sortitus est. Nam et gladium et clypeum appellatum in Sacris litteris apparet |In Ezechiele: Gladius exacutus et limatus ut cędat uictimas. Et paulo post: Veniat, inquit, gladius regis Babylonis. Hoc gladio impios concidendos minatur Dominus, nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: Clypeus fortium eius ignitus . Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus |et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat |et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis |ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem monte Zacharias quoque uidit cum diceret: Quid tu, mons magne? Coram Zorobabel in planum. De Zorobabel enim natus est Christus, cuius uirtute concidit regnum diaboli. hic ille mons est ,de quo etiam in Euangelio dicitur: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc ,et transibit. Non itaque montes per fidem transferendos dixit Dominus |quid enim id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo, hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime |angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est |aut supplicia pati |aut beatitudine perfrui.