Latin
3.15.17 to 3.15.31
Marko Marulić, Evangelistarium 3.15.17-31
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hęc pluuiam illam et flumina et uentos in Euangelio, quorum impulsu domus male fundata euertitur, demones esse intelligimus. Qui neminem quidem supplantant facilius |quam eos qui in se, cum solubilis harena sint, confidunt |et Christo qui petra ueritatis est, non innituntur. Diabolus pręterea uia peccatorum dicitur. dicente psalmista: Viam peccatorum disperdet. Et alibi: Via impiorum peribit. Si diabolum sequi desieris |et Christo coeperis adhęrere, uia peccatoris peribit, et anima poenitentis erit salua. Idem humani generis perpetuus hostis etiam olla ardens dicitur. dicente Hieremia: Ollam succensam ego uideo. In ea excoquendi sunt habitatores terrę, et non peregrini neque aduenę, quorum conversatio in cęlis est. Idem postremo mors appellatus est, dicente Domino: Ecce posui ante oculos tuos uitam et mortem; hoc est, me uitam |et diabolum mortem. Si ergo Christum tibi elegeris uiues, si diabolum morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim |nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic ille est, cui nomina mille, mille nocendi artes. Cuius uiribus quis resistet? cuius insidias quis euitabit? nisi qui fidei spei-que et reliquarum uirtutum armis munitus fuerit. et cum aduersario congressurus uincendi fiduciam non in se, sed in Deo habuerit. Hęc de nominibus |nunc reliqua distinctius dispositius-que consideranda sunt.