Latin
3.19.12 to 3.19.25
Marko Marulić, Evangelistarium 3.19.12-25
Unproofread scanNot analysed yet
Et idem: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem! Apostoli quoque, cum naufragium timerent, dormientem illum clamoribus excitant. Adiuua nos, inquiunt, Domine, perimus. tunc ipso uentis fluctibus-que imperante facta est tranquillitas. Nulla est igitur tam grandis tentatio quam Deum deprecando non uinces. et rursum nulla tam parua, a qua non superaberis propriis uiribus confidendo. Quare in Deo sperans ora et dic: Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Erripe me de inimicis meis. ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur |te-que omni molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores |et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem.