Latin
3.20.1 to 3.20.14
Marko Marulić, Evangelistarium 3.20.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quoniam paris periculi est |a propriis cupiditatibus per carnis blandimenta superari, qualiter cum his quoque nobis decertandum sit uideamus. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem |hęc sibi inuicem aduersantur, ut non quęcunque uultis illa faciatis. hęc Apostolus. Deinde quis utriusque finis sit ostendens ait: Manifesta sunt opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comesationes |et his similia; quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Expositis autem quę carnis sunt, continenter enumerat quę ad spiritum referuntur: Fructus, inquit, spiritus est |charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Ex his perspicuum est, quanta sit diuersitas inter carnem et spiritum, cum alteri uitia, alteri tribuantur uirtutes. In medio istorum anima libertate sui arbitrii utens in quam partem uoluerit, potest conuerti. Sed si carni consenserit, regnum Dei non possidebit. sin uero spiritum suum, id est innatum sibi rationis lumen secuta carnis appetitionibus repugnauerit, uicto aduersario mercedem capiet ęternę beatitatis. Quamobrem: Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis; hoc est, bonum quod ratio suadet, mali cupiditas ne destruat. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. Quos ergo concupiscentię superant |et quibus caro dominatur, hi non sunt Christi. Neque enim fieri potest, ut aliquis et seruus Christi sit |et uitiorum mancipium. Si spiritu, inquit, uiuimus, spiritu et ambulemus! Qui sit autem iste spiritus quo uiuimus, declarat Saluator in Euangelio dicens: Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro non prodest quicquam. Domini igitur nostri pręcepta spiritus et uita sunt. ea obseruando uiuemus. carni autem quę non prodest, consentiendo |mori necesse est.