Latin
3.24.101 to 3.24.102
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.101-102
Unproofread scanNot analysed yet
Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque glorię participes esse mereamur.