Latin
3.24.88 to 3.24.100
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.88-100
Unproofread scanNot analysed yet
Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. Orare iubet in abscondito |et ab illis quę impedire possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium contemplationi, cum ipsum cęli terrę-que regem lingua serui alloqueretur. Ideo Saluator quoque noster dimissa turba montem ascendens solus orauit. et iterum: Sedete hic inquit, donec uadam illuc et orem. In monte autem orauit, ut orando postulemus non terrena quę in imo sunt, sed quę in alto cęlestia. Quod uero etiam in uilla Gethsemani orasse dicitur, docemur inter orandum seruandam esse humilitatem. atque ideo et positis genibus orasse |et ad orandum in faciem procubuisse. Quod pręterea Patrem precatus ait: Non sicut ego uolo fiat, sed sicut tu, significauit ut in omni postulatione nostrę uoluntati pręferamus Dei uoluntatem. Tertio autem eundem sermonem orauit, ne tibi cessandum putes, si tam propere quam uelles non fueris exauditus. Ad hęc in Marco scriptum est, quod ualde diluculo surgens abiit in desertum locum |et ibi orabat. et in Luca, quod noctibus exiens in monte Oliueti morabatur |quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas |et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio |et non illuc intentę ubi uult exaudiri. Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum |omnis-que sanctitatis cum pręceptum |tum exemplum |a Saluatore nostro ac Domino |et tutius petitur |et iocundius consideratur.