Latin
3.24.29 to 3.24.44
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.29-44
Unproofread scanNot analysed yet
Cum-que puellam mortuam ad uitam reuocasset, taceri iussit. Nonnulli ex discipulis adhuc terrena sapientes: Manifesta te inquiunt mundo. Ille autem ostendens quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: Ego gloriam meam non quęro |est qui quęrat et iudicet. Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus proponendo. Iudicauit autem iudicio damnationis Iudeos incredulos |et gentiles in errore obstinatos |et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo |uel Deum sine homine confiteri |hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur. De Virgine paupercula nasciturus |non habuit locum in diuersorio. editur in stabulo, reclinatur in pręsepio. Iam in ętate adulta |nihil se habere confitetur et ait: Vulpes foueas habent |et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit.