Latin
3.24.45 to 3.24.62
Marko Marulić, Evangelistarium 3.24.45-62
Unproofread scanNot analysed yet
Bestiis imperabat |et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit :non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit duas tunicas. et: Nolite inquit soliciti esse, quid manducetis |aut quid bibatis |aut quid induamini. quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis. Qui ergo propter Christum in terra pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus, cuius donum est |et cibus quo uescimur, et uita qua uiuimus. Panes ordeaceos habebat cum pauit turbam. aquam ad bibendum a Samaritana muliere petiit, ne rudes fastidiamus cibos |neque uina delicatiora exquiramus. Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit |qui saturati estis, quia esurietis. Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit.