Latin
4.01.14 to 4.01.20
Marko Marulić, Evangelistarium 4.01.14-20
Unproofread scanNot analysed yet
Super hoc triplici proposito fundata charitas non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat |et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat |et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante de naui desiliens ad illum ire contendit solus reliquis in naui residentibus |admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: Et si me oportuerit mori tecum, non te negabo. Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset ,si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: Non lauabis mihi pedes in eternum. Postquam tamen audiuit |se non habiturum partem cum illo, nisi ab eodem se lauari permitteret, continuo mutata sententia: Domine, inquit, non tantum pedes, sed et manus et caput. usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium |percussit-que principis seruum, plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse concideret, nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent. Post resurrectionem quoque eius gloriosam, cum de naui illum in littore stantem agnouisset, non expectauit donec remigando ad terram perueniret, sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit.