Latin
4.01.21 to 4.01.32
Marko Marulić, Evangelistarium 4.01.21-32
Unproofread scanNot analysed yet
Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius quem se amare confessus est, oues custodiret |ecclesiastici-que pastoris officio fungeretur. Ter rogatus |ter se eum quem negauerat, diligere respondit. et trina charitatis confessio trinę negationis crimen deleuit |atque ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere |quam in diuitiis cum hoc mundo |et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere |quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis |quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que obtulerunt |sepultum quoque cum aromatibus quęsierunt, nihil omittentes quod singularis erga amatum dilectio uidebatur exigere. Nec solum officiosas uerum etiam audaces amor fecerat. Profectę enim ut corpus ungerent in sepultura, neque noctis tenebras |neque sepulchri custodes timuerunt. Quod si hę ut in sepulchro tunc iacentem honorarent, omne contempserunt periculum. quantum culpandi sunt illi, qui dum aliquid tale metuunt, iam in cęlo regnantem offendere non formidant? Eandem animi magnitudinem pro eius amore pręstitit Ioseph, qui de sepeliendo corpore anxius |non est ueritus illud a Pilato poscere |et concessum tollere |et sindone inuolutum in nouo condere monumento.