Latin
4.02.1 to 4.02.14
Marko Marulić, Evangelistarium 4.02.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum charitatis mandatum superiori simile esse dixit Dominus: Dilige proximum tuum sicut teipsum. Homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, non ad ęqualitatem. Ideo simili charitate et non pari est prosequendus. Fieri enim non potest, ut creatori ęquiparetur creatura |et finitum idem sit cum infinito. Deum ergo dilige plus quam teipsum, hominem sicut teipsum. Tunc autem teipsum diligis, cum illa agis, quę tibi ratio suggerit, non quę uoluptas blanditur. hoc est, cum uiam illam arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere |sic-que incedere optas |et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates |atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi |neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit |quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et bonum summum amittitur |et ad summum malum peruenitur. Vera est igitur illa charitas, qua tum nosipsos |tum proximos nostros ita amamus, ut et peccata caueantur et colatur uirtus |ac simul iuuetur proximus |et honoretur Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium. A quo quidem discipulos suos cauere uolens Dominus ait: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. Igitur sicut Christus Dominus nos diligit, ita et nos diligamus nosipsos proximos-que nostros, non ad pompam, non ad honores, non ad delicias |neque ad opes cumulandas, sed ad earum rerum exercitationem atque cultum, quibus eternum cęleste-que bonum comparatur.