Latin
4.02.15 to 4.02.24
Marko Marulić, Evangelistarium 4.02.15-24
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Non ergo loqui linguis neque prophetare |neque nosse mysteria |neque habere fidem |neque bona pauperibus erogare |neque postremo corpus tradere ut ardeat, discipulum Christi probant, sed sola ista talis, qualem debere esse diximus, dilectio. Quam ut auidius capiamus, iterum idem Dominus superiorem sententiam repetit dicens: Hoc est pręceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. et sequitur: Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. deinde paulo post: Hęc mando inquit uobis, ut diligatis inuicem. per hoc quod pręcipiendo replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere |nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo |iungatur-que diabolo |et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat |quam uiuere |et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis |et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et illum saluare possis |et una cum illo ad martyrii coronam peruenire? Dominus pro seruis passus est, et tu pro fratre tuo pati recusas? apostoli-que sententię resistis dicentis: Christus pro uobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur uestigia eius.