Latin
4.03.1 to 4.03.15
Marko Marulić, Evangelistarium 4.03.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos |et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. Quoniam tribus quidem modis ab aduersariis nostris offendimur, his iisdem ut illis propiciemus iubemur. hoc est, corde, opere |et ore. Illi in corde odium seruant, tu retine dilectionem. Illi opere lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant |et correcti saluentur deprecare. Sequitur enim: Vt sitis filii Patris uestri qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. et pluit super iustos et iniustos. Vide quanta est huiusce dilectionis merces. bonum pro malo reddendo filii Dei efficimur |Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est temporalium bonorum usum |tam malis quam bonis communem esse uoluit. ut et tu charitatem tuam sicut cum amicis ita et cum inimicis communices, omnibus prodesse, nulli nocere cupiens. Quid autem inter amicorum inimicorum-que dilectionem intersit declarat dicens: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Amare quippe amantem naturę lex est. amare uero inimicum filiorum Dei proprium est et sectatorum Christi. Quamobrem concludens ait: Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. Sicut ille perfectus est secundum immensitatem diuinę naturę, ita et uos estote perfecti iuxta mensuram atque paruitatem naturę uestrę humanę. Sed nemo in se confidat, unusquisque imbecillitatis suę memor ad illum qui solus potest omnia confugiat. et ab ipso gratiam postulet, sine qua perfecti esse non possumus. Porro quemadmodum superius diximus |proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur |et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus.