Latin
4.03.16 to 4.03.23
Marko Marulić, Evangelistarium 4.03.16-23
Unproofread scanNot analysed yet
Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris ,si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit ,cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur |ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit |nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor |optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam |ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali aliquid sustines, odium uel inuidia te moueat, sed sola prouocet charitas, qua inimicum tuum meliorem effici cupias, non miseriorem, et emendatum non afflictum, neque hoc propter te ne ille tibi noceat, sed propter Deum ne Deus offendatur, et propter proximum ne Domino suo peccando pereat. Dicet aliquis arduum nimis et difficile esse in eos beniuolentiam seruare, a quibus grauiter offensus fueris. Difficile quidem esse fatemur, impossibile negamus. Hoc fecit Dauid erga Saulem regem |et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus |et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. Stephanus quoque protomartyr pro illis a quibus lapidabatur orauit. et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis. Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit |et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit |et errorem excusauit |Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt.