Latin
4.10.14 to 4.10.25
Marko Marulić, Evangelistarium 4.10.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et caro pugnat aduersus spiritum |et spiritus aduersus carnem. hęc sibi inuicem aduersantur, ut non ea quę uolumus faciamus. Itaque in hac uita sicut proficere, ita et deficere contingit. et quemadmodum peccatores per poenitentiam sanctificantur, ita sancti per fragilitatem peccant atque delinquunt. Sanctorum tamen siue iustorum nomen non amittunt illi, qui dum se peccasse dolent cito corriguntur. Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: Estote perfecti sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. non dixit: quantum ille perfectus est, quod impossibile quidem erat, sed sicut ille, ut pro uiribus enitamur ei similes esse in omni bonitate et iustitia et uirtute, qui ad similitudinem et imaginem suam nos creauit. Tunc autem plene perfecti et consummati erimus, cum ablata omni mortalitatis molestia in ipso uiuere incipiemus. Nunc enim uidemus in ęnigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem, et sicuti est eum uidebimus. quę sola uisio efficit nos beatos |atque omni uirtute repletos |et iam neque culpę neque tentationi obnoxios. quibus miseriis interim carere non possumus. Danda tamen est opera, immo omni labore conandum, nequando in illa peccata quę ad mortem ducunt incidamus. quod si etiam minima quęque (quantum in nobis est) uitare studuerimus, uel nullus uel rarus admodum ad grauia et quę ad mortem afferant lapsus nobis eueniet.