Latin
4.11.1 to 4.11.14
Marko Marulić, Evangelistarium 4.11.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Porro in exercendis colendis-que uirtutibus ita nos gerere oportet, ut neque ad dextram neque ad sinistram declinemus, quoniam extrema uitiosa sunt, in medio autem est uirtus. Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura. Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat |et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet. Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te uiderint concitentur. Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant |et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro |et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde |et opere imitemur |neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit |nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia |inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones. Quin immo beati sunt qui persecutiones tolerant propter iustitiam. Abel a fratre ob inuidiam occiditur. et idem liuor in Iosephum innocentem fratres compulit sęuire. Armauit et Saulem inuidia aduersus Dauidem, reges iniquos aduersus Dei seruos prophetas |et communem humani generis inimicum aduersus Iob iustissimum incitauit.