Latin
4.11.15 to 4.11.29
Marko Marulić, Evangelistarium 4.11.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est |non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus ferienda porrexerunt, ut fidem Domino integre seruatam sanguis effusus testaretur |et uirtus nullo superata tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone, futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo |omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit |non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt |inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici |nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri |et a uita prius quam a fide recedere. In omni autem colenda conseruanda-que uirtute |non philosophorum opinionibus niti debes, sed sanctarum autoritati inhęrere Scripturarum. Qua confirmatus intelliges contra Stoicorum sententiam |posse alium alia uirtute magis excellere |neque necesse esse, ut qui unam habuerit |eum habere omnes. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham obedientia, in Isaac pudicicia, in Iacob laboris toleratio, in Ioseph pro iniuria beneficii repensio ,in Moyse mansuetudo, in Iosue de Dei promissione fiducia, in Iob inuicta calamitatum patientia, in Dauide uindictę abstinentia, in Salomone sapientia |in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo.