Latin
4.12.36 to 4.12.49
Marko Marulić, Evangelistarium 4.12.36-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt |et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: Stella a stella differt in claritate. Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium aquarum. Arbor bona est, qui cum psalmista dicere potest: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: Israhel germinabit quasi lilium. Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : Fundamenta eius in montibus sanctis. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius |et dominus in circuitu populi sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. Hos et apostolus Paulus dicit superędificatos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu, Domino nostro. in quo omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius. Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides, cum uitam ipsorum imitando ad eorum perfectionem nituntur peruenire. Iidem sicuti montes per uirtutum altitudinem nuncupantur, ita et flumina propter doctrinę inundationem copiam-que affluentem.