Latin
4.12.50 to 4.12.60
Marko Marulić, Evangelistarium 4.12.50-60
Unproofread scanNot analysed yet
Plenissime enim uiam ueritatis docent. quam uiam ipsi terendo Iudicis aduentum pręstolantur securi. unde dicitur: Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt in conspectu Domini, quoniam uenit iudicare terram. Neque enim de insensibilibus intelligi potest manuum plausus aut letitię exultatio. Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: Vestiui te inquit discoloribus. et de qua ad Sponsum psalmista ait: Astitit regina a dextris tuis |in uestitu deaurato circumdata uarietate. Alii quippe datur sermo sapientię, alii sermo scientię, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt |quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt |et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: Audite uerbum quod locutus est Dominus super uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis |nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit.