Latin
4.13.10 to 4.13.22
Marko Marulić, Evangelistarium 4.13.10-22
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ex operibus iustitię quę fecimus nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit. Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam, sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent, beatitudinis donum accipere |nemo dignus esset. Vnde et in psalmo est dictum: Salus iustorum a Domino. Nemo igitur suis meritis arroget, quod diuinę est liberalitatis, ne elatione amittat, quod in humilitate sperauit. Iustus quia in omnibus se submittit, a Domino sublimatur, iuxta illud Ecclesiastici: Qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. Non solum autem se submittit qui iustus est, sed etiam omni proficit probitate uitia-que deuitat. Sic enim in Esaia legitur: Qui ambulat in iustitiis et loquitur ueritatem, qui proiicit auaritiam ex calumnia |et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus |et promissis remunerationis allicit dicens: Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. Porro iustorum remuneratio quid est aliud, nisi ęterna beatitudo? Beati inquit Propheta qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. et alibi: Beati immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. et in Euangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.